You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 295v.jpg
Vel si mavis, dextra manu sursum pellas cubitum hostilem sinistrum, atque ipsum adversarium abigas.
Alia lucta
Cum mutuo comprehendistis brachia, si intellexeris te leviter teneri, tum manum hostis dextram sinistra tua excutito e superne deorsum, atque eandem inferne transmittas in latus eius dextrum et retrorsum hostem adpraehendas, verum firmissime ipsum teneas, post attrahas dextra autem manu dextrum itidem poplitem externe corripito et ea ratione eum sinistrorsum prosternito. Is autem habitus utrinque formatur.
Luctae corporales, ut infra declarabitur
Si quempiam corripueris ea ratione ut alteram manum brachio ipsius hostis subieceris, alteram vero superne adplicaris, atque is pariter suas manus tibi apposuerit, nec non vos mutuo attrahitis, tunc manu quam lateri ipsius admovisti, hostem retrorsum adprehendere poteris atque inde deiicere luctando, ut paulo supra praedictum est.