You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 296v.jpg
Alia effigies
Cum insuper rursum fueris cum aliquo congressus ut praedictum est, tunc tu, qui palmam obtinere cupias, brachium quod inferne apposuisti hosti sub mento eius collo applices, atque abs te eum abigas pro viribus. Inde manu infera poplite ipsius correpto eum si adtraxeris adversarius prosternetur.
Notabile
Si quis antecedentem habitum destruere conetur, nec non pondus auferre iuxta cubitum, tum nonnihil cubitum eundem demittas atque eodem latus ipsius tundas, verum altera manu alterum eius poplitem corripito et eum prosternito.
Alia item luctae corporalis species.
Cum rursus mutuo vos corripuistis, verum is si te leviter contineat neque vehementer te coartet, tunc eam manum quam inferne adplicuisti alteri ipsius lateri iniicias corripiendo poplitem eius externe. Inde si sustuleris et manum superiorem collo eius adpo