You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 068r.jpg
Punctio qua pudenda adversarii mucrone adpetuntur, addita ratione brachia corripiendi
Sic' te in hoc certamen contra hostem componito, sinistrum pedem praefigas atque recta pubem adversarii ab inferne ita impungito ut clypeum sinistra iuxta capulum teneas. Verum si hostis parsi contra te ratione fuerit usus, ense tuo excipias eam vim inde autem sinistrum pedi adversarii dextro exterius praeponas, et ensem pariter cum clypeo sinistra compraehendas manu, nec non utrisque eius brachiis manu dextra adpraehensis versum te attrahas. Sin autem eadem ratione te occuparit adversarius, tum clypeum tuum ensi tuo coniungito, post sinistram manum dextrae eius axillae supponas, atque dextrum pedem adversarii itidem dextri iniicias ea igitur ratione si superne propuleris supinum hostem prosternes, et liberum te reddideris.