You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 068v.jpg
Duo habitus quibus manus hosti iniicias, qui mox infra describerentur
In hac pugna, si victoria voles obtinere intro procedas sinistro, atque in primo conflictu ensem adversarii tuo contingas ense. At si is contra sinistro itidem constiterit, et pariter tecum feriat, tum simul sinistra, et ensem et clypeum compraehendas, inde autem barbae ipsius, dextra iniicias. Verum si eodem contra te habitu usus fuerit hostis, nec non superne sinistram dextrae suae adposuerit, eo animo ut vi tuam barbam trahendo deorsum evellat, sinistra manu brachio adversarii dextro compraehenso atque inde manum eius de barba tua removeto, nec non caput ipsius ictu strenuo saucies. Sin vero eadem ratione is e contra fuerit usus, quam celerrime poteris ensem manu dextra arripito, et impetum hostilem clypeo orbiculari excipito, inde autem si recesseris retrorsum, pectus fodito adversarii. At si tu vicissim clypeo hostili fueris repulsus, ictum transversarium feriundo, ab eo recedere memineris.