You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 236r.jpg
Primus accessus ad luctam
In hoc congressu prima cura tibi sit num adversarius contra te brachiis sublatis, vel demissis procedat. Si sublatis, eius impetum metuere non erit necesse, immo animo conatus conceptos audacter perficias. Sin demissis: pollices digitis inclusos contineas atque manum sinistram lateri itidem sinistro applicabis, dextram vero dextro, ita tamen ut pedem sinistrum praeponas. Inde in habitum librae si te composueris, quacumque ratione hostis fuerit adgressus, partes priores feres.