You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 240r.jpg
Intorsio brachii superior et inferior
In mutuo congressu si uterque fueritis congressi, et hostis manu sinistra brachium dextrum interius tuum corripuerit, tum pedem sinistrum eius dextro postponas. Inde autem dextra manu brachii partem superiorem sinistri adprehendas atque sursum flectas. Sin autem is contra te idem usurparit dextram si eius brachio dextro exerueris, versus tuum latus sinistrum flectes. Verum si idem hostis vicissim conetur sinistra repente attracta dextro cubito eam adversarii adplicato et si suppresseris superne vero repuleris, per pedem sinistrum hostem deiicies.