You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 242r.jpg
Pedum collocatio, sev ingressus addita forma adversarii sternendi
Ex hoc habitu pedem sinistrum hostis pedi utrique praeponas manum dextram eius humero sinistro extrinsecus imponas, dextram vero circum lumbos regendam lateri dextro adplicabis. Verum si hostis se liberare conetur sinstraque manu humerum tuum corripere, pro viribus tuis cubitum dextrum axillae ipsius sinistrae impellas, atque per pedem sinistrum hostem supinum praecipitando consternas.