Habitus quo adversarium ex forma librae, cuius ante hac mentio facta est prosternas
Si mutuo fueritis congressi, dextrum pedem hostis utrique praeponas, manu sinistra eius humerum dextrum adprehendere conaberis, dextram vero sub eius brachio sinistro dirigas, eamque lumbis adplices. Sed si te eadem ratione adprehenderit, tum brachio sinistro supra hostis dextrum regendo ilia circundato adversarii dextra manu sinistrae opem ferre non dubitabis. At si te eodem modo adprehenderit, conatusque fuerit reluctari, nihilominus tamen per pedem utrunque ex eo habitu quo adprehendisti hostem consternes.