You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 246v.jpg
Habitus sternendi ex medii corporis infirmitate
In eius pugnae habitum, postquam congressi fueritis, hoc modo te compones: longius pedem dextrum hostis sinistro postponas, manu sinistra sursum pedem eius dextrum adtollas interius, dextra vero circa lumbos diducta, latus dextrum corripias. Verum si adversarius eadem ratione te adprehenderit, coneturque te prosternere, tum medium hostem brachiis utrisque adprehendas, atque firmiter versum te adtrahas. Sin idem is contra te usurparit, retrorsum nonnihil cedas, dextro eius pede sublato, in latus dextrum tuum hostem prosternas.