You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 253v.jpg
Iactus ex habitu librae
In hac forma certaminis, si propius ad hostem accesseris, sinistrum pedem praeponas, atque deorsum te in libram proclines. Verum si is pari modo contra te consistat, tum secundum hostem in triangulum procedas. Inde manu dextram retrorsum pedibus eius interponas dextrum pedem corripiendo, et eundem sursum tollas, brachium vero sinistrum collo ipsius circumponas, ita ut manu sinistra pectus eius adprehendas. Ex eo igitur habitu acriter deprimas, dextra autem sursum si levaris, adversarium per pectus pronum praecipites licebit.