You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 257r.jpg
Sternendi hostis imago de latere sinistro
Hac ratione te ad hanc pugnam adaptabis: sinistrum pedem praefigas, brachium sinistrum regendo ultra hostis humerum dextrum, collo ipsius adplices, atque sinistra manu eum propellito. Inde autem dextra adversarii pede itidem dextro exterius correpto eum hac ratione subleves. Verum si is pari modo te adprehenderit, tum manum dextram sub eius brachio laevo exerendo collo applices. Sinistra autem pedem hostis sinistrum inferne corripias. Sin autem is tuos conatus in nihilum redigere conabitur, sese defendendo in latus sinistrum tuum hostem praecipites, atque per laevam coxam eum prosternes.