Habitus sternendi ex pessulo
Si contressi fueritis utrique, tum tu qui athleta videri cupias, hostis pedi utrique sinistrum pedem postponas, atque dextra sinistrum ipsius cubitum exterius corripias, sed sinistra ilia hostis circundato. Sed si is te pari ratione corripuerit, nec non te attraxerit, tum dextro pede tuo adversarii sinistrum pulsato acriter. Inde brachium dextrum superne eius collo iniicias, sinistra vero manu corripias ipsius brachium dextrum interius, et si inde hostem de latere eius dextro in dextrum itidem tuum rotaris, eum coges ut corruat.