You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 261v.jpg
Iactus ex effigie librae
Dextrum pedem in hoc certamine propones, si primas partes ferre cupias. Sed si hostis contra te pedem sinistrum praefixerit, nec non dextrum tuis pedibus utrisque interposuerit et collum circundederit tuum brachio dextro, eo consilio quasi tecum sit pugnaturus, tum quam celerrime poteris in habitum librae corpore inclinato te accommodes. Inde pedem hostis sinistrum dextra corripias sinistra vero circundatis iliis, axillam sinistram. Ex hoc igitur habitu confestim erigas te sursum ex libra, atque supinum hoste per laevum pedem deiicias.