You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 262v.jpg
Ratio unde manum tuam intorqueas hostis brachiis
In hoc certamine sinistrum pedem praeponas, atque latus adversarii dextrum manu sinistra adprehendas. At si is te corripere conetur pari ratione tum celeriter ipsius manum sinistram dextra avertas ita ut eam hostis iliis adplices. Verum si is eadem contra te ratione usus fuerit, sinistrum eius brachium dextram adprehendas manu. Idem si is vicissim usurparit, tum inferne dextrum brachium manu sinistra arripias. Inde autem pectori attrahendo adiungas tuo, atque ex habitu rotae de latere tuo sinistro versus dextrum si praecipitaris, hostis corruet.