Iactus supinus
Contra hostem pedem praeponas dextrum in eo certamine, et iniecta manu dextra circa collum ipsius axillam dextram corripias, sinistra autem brachium sinistrum interius. Verum si adversarius te pari ratione adprehenderit, versumque se is te adtrahere conatus, tum quantum poteris celeriter deorsum te in libram adaptes, et pedem dextrum eius dextra corripias, sublevesque eundem, cubitum vero sinistrum pectori hostis impellito fortiter, atque eo modo supinus per sinistrum pedem praefixum corruet.