Incursus in habitu quo pes hostis impellitur intorsione tui pedis
Ad pugnam praedictam hac ratione te componito: sinistrum praeponito pedem et retrorsum manu sinistra supra dorsum sursum directa humerum hostis sinistrum corripias, dextrum vero anteversum per pectus diriges in auxilium sinistrae, et eo modo si te in libram accommodaris corpore prono, hostem versus te attrahas. Sin autem pari ratione is te adprehenderit, tum pedem dextrum adversarii sinistro postponas, atque dextram per eius humerum dextrum in axillam itidem dextram coniicias, sinistra autem dextrum cubitum exterius corripias, atque inde per dextrum pedem pronum praecipites hostem.