You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 266r.jpg
Intorsio manuum unde ratio hostis sternendi formatur
Quum congressi utrique mutuo brachia corripueritis, tum dextrum pedem adversarii sinistro popliti iniicias, dextram collo eius circuminiicias versus humerum dextrum, sinistra autem pectus ipsius corripias. At si te eadem ratione adversarius fuerit complexus, atque retrorsum eius ilia arripueris, una tecum ruere hostis cogetur. Verum si is pariter secum te prostraverit, manum sinistram collo hostili anterius applicabis, et eo modo ab hoste libere resurgere tibi licebit.