Iactus ex correptione corporis medii
Ita in hanc pugnam te adaptabis: intro procedas pede laevo caputque sub adversarii axilla dextra exeras. Inde autem sinistra manu laevam axillam corripito, dextra vero laevum hostis brachium Verum si pari te ratione apprehenderit adversarius, tum pede eius sinistro manu sinistra correpto eundem subleves. Inde dextrum pedi hostis sinistro postponas, brachioque dextro collum eius si circundederis superne, eum ex habitu supra commemorato prosternes in latus dextrum tuum.