You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 271v.jpg
Ratio adversarii sternendi ex infirmiori corporis loco superno et infero
Si congredimini mutuo, et prope ad hostem accesseris, hac ratione te accommodabis: cum adversarius contra te procedat sinistrum praeponens, ita ut tu pede utroque in medio consistas, atque is manu sinistra humerum sinistrum corripere conetur, tum sinistram adversarii brachio itidem sinistro superne adplices, et hoc modo eius conatum impedies. Inde eam collo hostis adponas, dextra autem pedem ipsius sinistrum inferne si corripueris, atque ei habitu hostis inferne et superne infirmatus est, inde superne firmiter supprimas, verum inferne si sublevaris, in latus tuum sinistrum eum prosternes.