You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 272r.jpg
Ratio qua dorsum cubito dextro impellis, addita sternendi forma
In hoc congressu, si adversarius manu dextra conetur latus dextrum corripere, sinistra autem corpore medio circundato, tum eius cubitum dextrum sinistra corripias, et si eum pectori tuo adiunxeris, incurvabitur. Inde cubito dextro dorsum superne adversarii impellas, atque eo pacto deorsum supprimes.