You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 276v.jpg
This page needs to be proofread.
Praecipitatio ex forpice
Ab initio huius certaminis in libram pronum te componas, ita tamen ut pes dexter contra hostem situs sit. Et si is erectus contra te procedat praefigens dextrum in libra consistentem, tum manum sinistram supra pectus eius dirigas, atque latus sinistrum corripias. Verum si is eadem ratione usus fuerit, celerrime ipsius manum sinistram corripito, eumque versum te attrahas. Inde, capiti adversarii superne dextram adplicato, atque ea ratione eum deprimito. Ceterum, si is idem usurparit, tum brachium dextrum hostis popliti utrique adplices, et inde firmiter si in latuss sinistrum tuum suppresseris, inferne autem sublevaris, hostem ex forpice praecipitabis.