You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 277v.jpg
This page needs to be proofread.
Iactus ex forpice in libra
Quum ad hostem propius accesseris in conspectu eius in habitum librae pronum, te adaptes ita ut pes sinister retro eius dextrum consistat. Inde celeriter manu sinistra pedem ipsius sinistrum corripias, atque pectori eius caput tuum adplices. Porro, si is idem usurpet, tum manum utranque capiti eius imponito superne, et ea ratione supprimito. Verum si pari modo adversarius usus fuerit, faciei eius manum dextram adplices. Inde superne removeto, inferne vero attrahas, et eo modo supinum ex forpice hostem prosternes.