Ratio sternendi hostis ex media et infera imbecillitate
Laevum pedem in hac pugna ab initio utrisque adversarii pedibus interponas, manum sinistram collo ipsius retrorsum adplices, atque versum te eum attrahas. At si is eadem ratione contra te fuerit usus, anterius medium hostem dextra circundato, correpto eius latere dextro verum sinistra pedem sinistrum inferne adprehendas. Inde repente genu sinistro procidas, superne si eum eum repuleris inferne autem sublevaris, tum omni ex parte adversarius infirmatur, atque per pedem dextrum superne supinum poteris eum prosternere.