Habitus sternendi addita forma brachii torquendi
Hac ratione te praeparabis ad certamen modo commemoratum: dextrum pedem retro hostis itidem dextrum colloces exterius, dextra manu pedem ipsius sinistrum iuxta pubem corripito, sinistra vero brachium sinistrum. Sin autem pariter tecum adversarius adgreditur te, manum sinistram iuxta pudenda applicet, dextra autem corripuerit brachium sinistrum superne, tum sinistra eum avertas deflectendo, eamque collo hostis adponito. Inde pedem dextrum eius itidem dextro iniicias, superne repellas, inferne vero versum te adversarium adtrahas, atque si ex eo habitu hostem iuxta pubem sustuleris, ruere oportebit.