You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 004r.jpg
sua ornavit, utque omnia agerentur, summa diligentia mandavit, quem item Tiberius imperator Romanorum tertius egregiae aemulatus est, quorum Suetonius Tranquillus fraequenter mentionem facere solet.
Romanis consuetudo fuit, multorum testimonio, ut Deos suos (vetusti praemissimus paulo ante) diebus festis huiusmodi Athleticas certaminibus colerent. Mense martio quinque diebus continuis certabatur, in honorem Palladis deae bellicae, quorum tres Athletae pulcherrimis congressibus mutuis consumerbant, quo tempore Centurio selectus erat, qui iuvenes in praedictis certaminibus variis armis bis silgulis diebus mane scilicet et vestperi exerceret. In funere Bruti, filii eius Athletis brabea constituerunt magnifica, pro quibus certaretur, Marcus nempe et Decius. Item Probus cum Germanos vicisset proelio, atque de iis triumphasset, in honorem Deorum, per quos victoriam obtinuisset trecenta paria Athletarum qui mutuo congrederentur in populi conspectu, constituit.
Idem fecisse Domitianum ferunt aliquando noctis tempore, Gordianus quandoque quingenta Athletarum paria ordinavit, quod imitatus Philippus Arabus mille paria eodem Theatro et Spectaculo congredi mandavit. Quarum rerum exempla ubique etiam apud probatos authores extant, quare ista hoc loco recitasse satis sit.
Caeterum eo tempore, ubi primum Athletica exerceri coepit longe