You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 014r.jpg
edixit: at econtra permissit, ut commessationes quotidianas adiernt, musicam exercerent, veneri operam darent, tunicas multas habentes plicas gestarent. Id autem ea ratione factum est, ut eos prorsus ad arma gerenda inhabiles redderet, inde si voluptatibus essent prorsus dediti, nullam fortitudinis rationem habentes, facilius eos posset cohercere, quod quidem Regem non fefellit.
Quod autem Deus ignavos odio prosequatur, exemplo Gedeonis manifestum est. Et Davidis, qui saepius Deo omnipotenti gratias ingentes egit, qui gratiam sibi et fortitudinem largitus esset, ut vires manuum contra hostem in promptu fuerint paratae, multis etiam locis affirmat, auxilium et spem suam non in armis consistere, verum a Deo pendere. Sed tamen neque arma neque arcus et tela reiecit, verum iis tanquam minumentis divinis est usus, quibus Deus potentiam suam ostensurus esset. Qua spe quilibet strenuus Athleta niti debet, qui verae et Catholicae religionis sit studiosus: atque animo proponat se pro fide Catholica et religione si necessitas expostulet, strenue pugnaturum contra Turcas incredulos, tum etiam pro libertate patriae, in viduarum liberorumque et orborum defensionem.
Athleticam igitur ipse didici, eamque publice in palaestris saepissime exercui, unde tanta voluptate affectus sum, ut colligerem gladiatorum habitus varios, eosque praestantiores duntaxat, atque in libros duos redigerem certis formis, eosque duobus iustissimis Indicibus exornavi. Qui autem labores mihi fuerint subeundi per totum quadriennium? Quo partim a principibus, partim aliis heroibus atque solertissimis gladiatoribus eos quasi extorsi non citra magnam rei meae familiaris