ICTUS INFERUS QUI EX PARTE INFERIORI VEGITUR, CUM HABITU ENSIS EXTORQUENDI.
Digladiando si accesseris adversarium ferias ictum inferum et pedem dextrum praeponito, ut longa acies ensis sit superior, laevo consequere, atque dupliciter mucronem versus adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum suo exceperit ense, tum in ictum inferum te praeparato, constituto pro capite tuo capulo. Sin autem is hoc modo in conspectu tuo constiterit, applica recurve tuum in eius ensem, praeponente te dextrum crus, arripe gladium utrumque, laeva manu superne, atque ex dextro latere tuo, in sinistrum si inflexeris, ensem adversario extorquebis. Cum vero contingat ut consimili ratione is utatur, illi permittas ensem tuum, dextro insequutus pede, apprehende eius cubitum dextrum manu sinistra, atque dextra tua eius poplitem dextrum fortiter si sublevaris, reiicies supinum.