Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 036v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:37, 4 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

INCISIO SECUNDA SUPERIOR

Pede sinistro praeposito si adversus hostem consisteris, et supra utrumque eius brachium acie longa praetenta iuxta aurem adversarii dextram ferias, dextro secutus, eius sinistrum latus transversarium usurpando quasso, eo si usus fueris, ensem libere tollas supra caput tuum, simulatoque quasi ferire cupias adversarii verticem, inverte pedem sinistrum in latus ipsius dextrum atque brachia hostis incisione sauciato. Sin vero te modo consimili fuerit aggressus acie longa incisionem excipias, ac vladium in eius ensem inflecte brevi longa tua praeversa, eadem versus caput adversarii ferito. Si is tibi ab adversario contigerit ictus, acie ensis tui longa excipies, atque interim in pectus vel faciem eius cancellatis brachiis ex ictu qui dicitur Bos, cuius supra mencio facta est, impellito ensem eum adversarius cum excusserit in latus eius sinistrum pede laevo insilias, et caput adversarii transversario pulsabis ictu.