You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 046v.jpg
ICTUS INFERNI CUM HABITIBUS QUIBUS CONTRA HOSTEM IRRUIMUS DE LOCO INFERIORI SURSUM FERIUNDO.
In eum habitum hoc pacto te adaptabis; dextro praeponas, brachiis porrectis ensem pro facie tua teneas, acies longa superior existat, mucro versus terram inclinetur, et si ex ea forma sinistro fueris insequutus pede, inferne latus hostis dextrum brachiis cancellatis pulsato. Sed si dextro contra hostem consistas, atque is cupiat inferne adversum te inruendo pugnare, acie longa eum adversarii ictum removeas sinistrum pedem, eius dextro si postposueris, verticem eius sauciabis. Verum si is idem usurparit contra te, acie ensis longa repellas, atque in supernam inclinationem ensem deflectas in latus dextrum, interea insequutus dextro pede, dextram aurem adversarii brachiis cancellatis ferias. Verum si is eadem contra te racione usus fuerit, aciem longam praemittendo ictum hostis avertas, et dextro rursum insequutus, vicissim eius dextrum latus adgreditor feriundo.