QUO MODO ADVERSARIUS VELLENDO SIT PROSTERNENDUS.
Si prope adversarium accesseris laevum praefige memineris et ensem eius primo ictu contingas, et si firmiter ictu eo gladium tenens inventus fuerit, nodo ensis tui concide impellendo supra adversarii brachia, atque eum ad te adtrahito. Sed si is idem contra te usurparit tum dextrum, eius pedi sinistro postponito, ensem abiicito et manu tua sinistra mentum adversarii apprehendito, dextraque sinistri pedis eius partem quae paulo supra poplitem exstit, et hac ratione eum reiicere poteris prosternendo. Si autem te eodem modo fuerit complexus, tum apprehende manu sinistra ensem adversarii iuxta mucronem, atque collum eius gladio tuo inter manus tuas attingito, et adversarium ea ratione facile epuleris, tum te missum facere adversarius cogetur. Verum si te consimilii modo aggreditur hostis, retrorsum te flectes, et incisione duplici versum caput ipsius incidendo utitor, acie tum longa tum brevi ensis tui praemittenda.