You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 059r.jpg
IMPULSUS EX GLADII LOCO FIRMIORI AD INFIRMIOREM[1]
Cum ensibus rite regendis more gladiatorio ad invicem fueritis congressi gladiosque invicem ex primo congressu contigeritis, ensem abiicito, dextro praeopsito capite tuo ventrem adversarii impellito, inde etiam manibus utrisque appraehendito eius poplitem utrumque, et ea ratione supinum sternes: Tum etiam elevando ultra caput tuum reiicies. Verum si te eodem modo arripuerit, fueritque conatus idem ut tibi contingat, si superne In eius caput nodum ensis tui illiseris, adversarius te relinquet. Si autem animadverteris eum modum impulsus contra te fieri ab adversario, tum brachiis ambobus eisus brachia adpraehendito, eoque habitu sursum tolles, interimque pedem laevum post adversarii dextrum reiice, inde superne eum si propuleris, supinum sterni eum oportebit. Moliente idem adversario, vicissim ensem tuum abiicies, atque medium manu utraque, si arripueros adversarium, vel asportare vel sternere eum tibi licebit.
- ↑ 21r