You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 059v.jpg
ICTUS ET HABITUS EX QUO POTERIS ADVERSARIUM CONVERTERE
Quum conveneritis, feriundo superne caput adversarii adpetito. Sed si is idem moliatur, excipito, subitoque dextrum tuum pedem adversarii dextro praeponito interius ab ense manum sinistram removeto, atque dextrom eius cubitum impellito, contingente te acie ensis tui longa praemissa propuleris, adversarium convertes. Et si idem hoc modo usus fuerit contra te hostis, remota manu sinistra ab ense, dextrum pedem referes retrorsum, et te ea ratione liberum reddes ab adversario, acieque longa spuerne versus eum ferito. Sin vero ex praenominato habitu te evitabit versus caput superne ferierit tuum, celeriter ensem allevabis rursum, iterumque nodtum ensis tui manu sinsitra apprehendes, et eo modo caput adversarii conquassabis.