You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 064r.jpg
QUA RATIONE BRACHIUM ADVERSARII LICEAT INFRINGERE, ADDITO ENSIS HABITU[1]
Si in conspectum perveneris prope adversarii ense regendo, in latus eius dextrum pedem laevum ponito, atque manum sinistram ab ense tuo removeto, nodum supra crucem ensis adversarii manum dirigendo captabis, sursum vellendo tolles versus latus tuum sinistrum, dextro insequutus, longa acie praemissa adversarii nuditatem supernam sauciato. Dextrum vero si proposueris, isque sinistrum ei imposuerit, et nodum ensis tui manu sinistra arripere fuerit conatus, tum manu laeva ensis medium arripe, et brachium pariter cum capulo adversarii apprehende, inde brachium eius retrorsum versus latus tuum sinistrum si deflexeris, brachium adversarii infringes. Sin vero is ratione contra te eadem fuerit usus tum dextra manu eius sinsitram apprehende, atque laeva inferne adversarii dextram fortiter sursum cum levaris, te liberum a praedicto discrimine reddes.
- ↑ Jfr Cod Wall 9r