Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 066v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:36, 4 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

ICTUS CONVERSI HABITUS

Utrique si conveneritis ensibus rite more athletico gubernandus, usique sitis ictibus infernis ad invicem, sinistrum pedem praepones, atque versus adversarii latus sinistrum ex latere corporis tui dextro inferne ferias. Verum si appetat ipse feriundo ictum infernum, latus tuum sinistrum, tum sinistro innitens consistas. Vicissim manibus cancellatis contra latus eius sinistrum ictum gubernes, interim vero manum laevam ab ensis tui nodo separes, imponeque eam cubito adversarii sinsitro, atque manum dextra sinisram eius axillam proscindes acie longa praemissa, eoque habitu si abs te propuleris, adversarium convertes. Porro te eadem ratione adversarium aggredientem pedem sinistrum referto, et eo modo, quo minus convertaris ab adversario, effugies, subitoque inde caput eius constringes. Si is idem conetur adversum te, acie ensis tui longa avertes, atque sine mora destro insequutus, brachium adversarii sinistrum conquassabis.