IRRUPTIO CUM INCISIONIS HABITU
Si digladiando conveneritis, et gladios vibraveritis sursum, tum diligenter irruptionem ex ipso vibrationis habitu observabis praefixo pede sinistro. Sed si adversarius ensem sursum vibrarit, alteque brachia levarit, mucronem ensis tui intra brachia eius ingerito, pectori adversarii manibus tuis applicatus pariter cum ensis cruce. Sin autem eadem ratione versum te irruperit hostis, tum dextro pede circumduces eius poplitem sinistrum exterius, eoque habitu deprimito fortiter, atque longam ensis tui aciem eius collo adplices, proscindendo adversarium humi prosternes. Cum vero ipse idem effuere conetur, tum dextrum pedi adversarii praepones sinistro, atque interim crucem ensis tui eius pectori applicabis, eo modo abs te eum propelles superne, attractoque versus te pede sinistro, te facile ab incisura itidemque a discrimine infligendi pedis, idest quo minus adversarius pede suo suram aggrediatur pedis tui, atque te prosternat, liberabis inde autem celeriter eius latus sinistrum pulsato.