Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 086r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 03:40, 7 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Tum etiam maxime curabis transversarium feriundo, ut totis viribus id fiat vel loco ensis firmiori, adversario autem id excipiente, tum si firmiorem ensis partem sustuleris, atque ea parte ipsius hostis infirmiorem senseris, Mutationibus super eius ense directis versus infernas nuditates utitor, vel si mavis versus collum ipsius. Verum si id nequibis conduplationes retro ipsius gladium exerceas, inde autem curabis ut adversarii caput concutias.

Ceterum si hostis adeo acriter se defendat, ut commemoratis habitus exercere non possis, capulo ensis tui, adversarii gladium repellas, atque gransversario alterum eius latus quasses, at si incurrere conetur, sub brachiis ipsius incisionis habitum exerceas.

ALIUS TRANSVERSARII USUS

In praecedentibus dictum est qui bos et aratrum duo castra vel custodiae sint, hoc autem loco quattuor nuditates appelantur Bos et aratrum, bos duae superiores nuditates, hoc est dextrum et sinistrum latus capitis, Aratrum duae nuditates inferiores, id est duo latera infra cingulum. Eas igitur nuditates Transversario pervestigabis in accedendo ad hostem.

Quum ad adversarium accesseris, et is contra te in custodia de die consisterit, tum adversus cum in latus dextrum prosilias dextro pede, atque totis viribus transversarium