You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 086v.jpg
lateri capitis eius sinsitro quod Bos dicitur, infligas superne, at si eum impetum repellat hostis, mox latus inferius dextrum quod prope vel sub cingulum constat, inferne quod aratrum dicitur. atque ita porro Transversarios alternatim exerceas facto altero superne, mox inferne aratrum concutias crucis instar.
DE ICTU ERRATICO
Hoc ictu maxime occaecantur et decipiuntur Athletae, eosque exoptatio qui tueri se conantur, ferire poteris, tum etiam eos qui ensem ferire non corpus curant.
Eum igitur hac ratione usurpato, si ad hostem propius accesseris, uctus inferos ex latere utroque exerceas, at si inferiori ictu ex latere dextro facto ei adpropinquaris, subito mucronem ex acie longa pectori hostis iniicito, et tunc necesse erit, ut impetum tuum removeto, verum etiam inde celeriter sinistro pede in latus adversarii dextrum prosilias, simulatoque, quasi transversario latus praedictum quassare volueris, sed retracto transversarium formans, etiam tum mucronem ex acie longa contra pectus hostile impellas, eumque habitum exerceas ut proxime praescriptum est.
DE CONVERSORE, ET TRANSCURSU