You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 085r.jpg
in humerum proximum, et si adversarius supernam nuditatem sauciare cupiat, tum brachiis cancellatis acerrime eius ictui obviam ferias acie longa praemissa, verum quam primum enses coruscare mutuo coeperint subito ensem torqueas, versus sinistrum latus inde brachiis sublatis superiorem nuditatem fodias, at su fodere nolueris, quod facere tuo arbitratu licebit, tum ensium coruscare facta acie brevi caput atque alias corporis partes sauciare conaberis.
ICTUS CURVUS SIT PORRECTUS, INDEQUE TRANSFORMATIONIS NE OBLIVISCARIS
Hic habitus contra custodia ex furore bovis formata est, eum igitur hac ratione usurpato. Si in adversarii conspectu fueris progressus, et is in praedicta consistat custodia, et ensem teneat in latere sinistro ante humerum dextrum tuumque, tum simulato, quasi ex ictu curvo ensem contingere velis adversarii ex primi congressus habitu, verum ictus non sit porrectior, inde autem transmutabis inferne, atque mucronem longiorem in alterum latus contra nuditatem impellito, ea ratione hostis cogetur impetum excipere atque inde exercere habitus et ictus cuoscumque voles.
ALIA CAUTELA VEL USUS ICTUS CURVI
Cum hoc ictu uteris, semper adversario te nudum exhibere necesse est, atque hoc inde percipito. Si eum ictum ex latere dexto ferias tuo vel ensem eius con