Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 089v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 03:54, 7 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

sub corona hostis transigas conversa in brachium ipsius acie, inde si urseris, habitus iritus fiet, verum in ipso urgendi habitu eum proscindas, atque ab eo inde recedas.

NUNC SEQUUNTUR QUATTUOR CASTRA, SEV UT VOCANT PROPUGNACULA.

BOS, ARATRUM, POPULUS, HABITUS DE DIE.

ISTA QUATUOR CASTRA, CUSTODIAE QUATTUOR SINT, EX QUIBUS ATHLETAM STRENUUM TE PRAESTARE OPORTET.

DE BOVE

In habitum hoc modo te praepares est necesse, sinistrum pedem praeponas, versus latus dextrum tuum ensem contineas, capulo pro facie tua consistente, ita ut acies brevis versum te conversa sit, mucrone contra faciem ipsius porrecto.

Verum de sinistro latere in eum habitum hac ratione te accommodes, dextrum pedem praefigas, in latere sinistro ensem teneas, capulus pro facie consistat, acie longa erga te conversa atque mucro in hostis visum porrectus. Is igitur habitus BOS dicitur.