Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 094v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 04:07, 7 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

TRANSCURSUS ET LUCTAE

Iis habitibus uti poteris contra gladiatores, qui timentes vulnera et plagas incurrere solent. Hoc autem modo eos exerceas. Cum adversarius impetum tuum removerit, atque sublatis brachiis incurrere studeat, viribus suis superne te superare cupiens vicissim et tu brachia attollas, manusque sinistra ensis nodum supra caput eleves, strictis ensis per dorsum propendeat, inde autem caput per ipsius brachia versus latus transigas, tum etiam dextrum pedem prosiliendo, dextro item ipsius postponas, at in ipso saltu, corpus hostis ex latere sinistro, dextyri brachio circumdabis, eumque si dextrae coxae tuae inieceris, in caput adversarium praecipitato.

ALIUD LUCTAE GENUS

Si adversarius Brachiis sublatis incurrerit tuque illi vicissim tum versum latus eius dextrum capite transcurras, dextrum pedem anterius, adversarii itidem dextro praeponas, dextroque brachio sub brachio eius itidem dextro exerto, ilia hostis circumdabis, atque nonnihil demittas, inde si eum in dextram coxam inieceris, retrorsum adversarium reiicito, atque his luctis utrinque exerceto.

ALIA ITEM FORMA

Quum is in latere dextro tuo incurrerit, sustuleritque brachia tequoque ita composito, ensem dextra contineas brachiumque eius repellas, inde prosiliendo sinistrum pedem adversarii dextro pedi praeponas, sinistro autem brachio pumbos eius circumdato, inde si te paululum demiseris, et in coxam sinistram iniceris, hostem pronum prosternas.