Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 095r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 04:08, 7 January 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

ALIA

Adversario incurrente levatis brachiis et tu quoque eodem modo constiteris, dextrum ensem manu teneas, si inde eius brachium removeris, sinistrum pedem eius dextro postponas, sinistrumque brachium ante pectus ipsius exeras apprehendo latus sinistrum atque si in coxam sinistram posueris tuam, eum reiicias eas igitur luctas duas utrinque exerceto.

Rursum si incurrat ense adversarius, brachio demisso ita ut nequeas transcurrere, hos subsequentes habitus usurpato.

Si hostis incurrat ense sublato, verum manibus nonnihil demissis, sinistram ab ense si removeris, ea hostis dextram corripito interius inter manum ipsius utramque, inde in latus sinsitrum convertas, atque dextra ensem contingente caput ferias superne. Sed si nolueris ferire, tum dextrum pedem prosiliendo, adversarii sinistro postponas, atque brachio dextro collum ipsius antrorsum vel retrorsum si circumdederis, per genu dextrum eum prosternas.

ALIA

Quum incurrat adversarius ense, manus autem eius sint demissiores, remota manu sinistra ab ense tuo anterius, dextra nodum super dextram hostis manum exterius dirigas, atque supprimas: inde autem si cubitum ipsius dextrum sinistra manu corripueris sinistrumque pedem prosiliendo, hostis dextro åraeposueris, pre eundem supprimas adversarium.

ALIA

Incurrente hoste, tu ensem abiicias, mutata dextra eius dextram eadem corripito externe, sinstra autem cubitum ipsius hostis dextrum adpraehendas, inde si sinistrum pedem per sinistrum brachium tuum ipsius brachio dextro anteposueris, necnon sustuleris, hostis interclusus est, atque disrumpere brachium poteris, vel pronum per pedem sinistrum deiicere.