You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 063r.jpg
Habitus aversionis superne per clypeum orbicularem
Si victoriam huius certaminis obtinere cupias ense hispano, dextrum praeponas, ensis medius humero sinistro sit adiunctus, clypeus vero rotundus in manu sinistra consistat. Inde sinistro intro prosilias, atque ab inferne ictu brachium hostis dextrum quassato. Eo autem id avertente, faciem eius ense retro caput constituto et anteversum producto pungito. At si pari ratione is te aggreditur sinistrum praeponentem, tum clypeo tuo in manu sinistra contento vim eam repellas. Inde autem sinistro pede in ipsius latus sinistrum procedas, atque dextrum mucrone haurias. Sed si is hostis animadverterit, nec non impetum tuum repulerit, pedem ipsius praepositum feriundo saucies, atque intro resilias mucrone ensis tui contra faciem hostilem gemino impetu porrecto.