Iactus ex prima ensium collisione
In hanc pugnam ea ratione te adaptes: sinistrum praepones, et hostis ensem ita contingas, ut ensis tui acies longa superne conversa sit, mucron in adversarium porrectus contra pectus ipsius. Sed si dextro itidem adversus hostem consisteris, nec non pariter cum hoste iceris ex congressum primo (ut vocant) tum ensem adiuncto clypeo, sinistra corripias manu, inde introgressus sinistro, eius ensem apprehendas, et manu ipsius extorqueas. Sin vero adversarius pari modo ensem tibi extorserit, mucronem sev aculeum clypei orbicularis tui vultui eius inpingito atque correpto hostis pede laevo manu dextra si sublevaris, supinus corruet.