You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 071v.jpg
Ex congressu primo contactus ensium unde sternendi hostis ratio formatur
Hoc modo ad certamen istud te componas: intro procedas sinistro atque ictu superno caput adversarii saucies. Sin is eum impetum removerit, brevem ensis tui aciem eius longe adplices eoque modo faciem ipsius pungito. At si is idem usurpet obiecto clypeo eum repellas, atque dextro pede introgressus, pectus vel pudenda mucrone ab inferne directo haurias. Eo vero eundem conatum excipiente, caput ipsius sauciato feriundo. Sed si adversarius idem contra te exerceat, aciem longam praemittendo vim hostilem removeas.inde autem sinistrum pedem eius utrisque interponas, et brachium dextrum superiniicias, hostis utrique eoque habitu supprimas. Postea dirigas supra pectus adversarii sinistrum circundando corpus, corripiasque latus eius dextrum, sinistro pede subleves et ea ratione pronum hostem prosternes.