sueris atque superne propuleris hostis concidet.
Alia effigies
Si quis dextram manum utrisque pedibus interserverit, atque retrorsum te complexus fuerit, tum te incurvabis contra hostem. Post si externe sub brachio ipsius dextro transieris nec non sublevaris, prosterni ab adversario nequibis.
Alia
Cum autem aliquis manum tuam corripuerit et manu utraque eam sustollere conetur, sinistramque adprehenderit, et in latus suum dextrum trahere moliatur, tum dextram manum superne brachio ipsius hostis sinistro traiicias in latus eius dextrum, costisque correptis manu dextra sinistra alterum poplitem corripito.