Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 204v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 03:55, 2 March 2014 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

DUAE INFERAE INCISIONES

In congressu contra hostem hoc modo te accomodabis, dextrum pedem praepones, manu dextra capulum medium apprehendas, manu vero sinistra inferius, preparata in inferam incisionem, et dupliciter in triangulum concedas, atque brachium adversarii dextrum ictu anteversum directo proscindes ita, ut brachia cancelletur. Verum si is eodem habitu fuerit contra te usus dextrum itidem pedem praefigentem, continentemque falcem in habitu inferne incisionis, manum dextram iuxta capulum medium continentem, sinistra vero iuxta posterius, tum ex habitu incisionis infernae falcem tollas sursum, et eius incisionem seculae parte exteriori avertas versus latus dextrum tuum. Inde in triangulum pede sinistroconcedas in tuum latus sinistrum, atque falcem tuam secundus caput collocatam anteversum inflectes in incisionem conversam caputque eius proscindendo perstringes, ut brachia tua in ipso incisionis habitu in formam crucis constituantur, verum ex ea forma ab hoste in tuta tui defentione recedas.