You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 206v.jpg
DUAE INCISIONES QUIBUS BRACHIA PROSCINDUNTUR
Ad eum congressum hoc modo te accomodabis, pedem dextrum prepones, manu dextra secula manubrium medium apprehendas, sinistram veroinferiori adplicabis contra adversarium accomodata sit falx in habitum superioris incisionis, atque ea ratione exterius brachium hostis dextrum proscindas. Sin autem is idem efficere fuerit molitus contra te, dextrum itidem praefigentem, manum dextram medie falcis anse applicaris, sinistram inferiori manubriuo contra adversarium, capulo infero hostis conatum in nihilum rediges avertendo. Interea proscindendo hostis brachium dextrum interius, atque de loco inferiori brachium eius dextrum proscindendo sauciabis, atque retrorsum ab hoste concedas in tutissima tui defensione.