You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 002r.jpg
Praefatio in Athleticam
Commodum et consultum mihi primum videbatur, hunc librum excellentem artis Athleticae in lucem sine ulla praefatione edere: praesertim cum quolibet artes liberales et honestae seipsas facile remota omni dubitatione defendere, nec non omnibus gratas efficere possint. Cum vero hactenus eo ipso tempore, quo ista omnia haud sine magnus laboris, sudore, atque negotio summa cum diligentia comportavi, eam ipsam Athleticam quae patriam nostram communem ornat potius, quam ut deformet (quam etiam ut discamus multi eruditissimi viri nos exhortantur) ab hominibus temerariis, ignavis, et petulantibus, quibus optime quoque virtutes, et exercitia honesta non curae sunt, contemni atque eam prorsus contaminari animo iam dudum prospexissem, et eorum calumniis ob istis meos prope sysiphos labores provocatus: motus sum tandem invitus ipsorum calumniis respondere, et operi praefationem premittere, in gratiam eorum qui summo amore eam artem prosequuntur ii, sive sint Nobiles, sive alias claris parentibus progeniti, qui communis patriae defendae causa Athleticam discunt, amant atque exercent. Neque vero me laboris neque expensorum penitebit unquam, tametsi mihi magno ista constiterint. Lectori autem multum proderit eam praefationem legisse, praesertim ei, qui Gymnicis certaminibus delectatur.
Porro[1] historici probati ex Graecis, Latinis, atque Theutonicis plerique consentiunt de inventoribus istius artis, nec non origine, et quo tempore ea primum sit inventa, quibusque regionibus fuerit in usu. Atqui affirmant Athleticam in utilitatem iuventutis et omnium virtutum excitationem, tum etiam ad tutandam patriam esse repertam, non solum nobilium, verum etiam eorum qui humili de stirpe nati sunt, attamen in hoc nonnihil dissentire videntur, qui dubitant, qui primus omnium fuerit eius artis author.
- ↑ Further, incidentally.