You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 015r.jpg
Nunc consequitur index qui ensis, acinacis, hastae, et omnium armorum, quae in hoc libro contenentur, complectitur.
Ensis habitatus antiquissimi sunt, et praestantissimi, quos Iudaei, gentiles et Christiani exercerunt. Quare etiam nostro saeculo principatum obtinent, eius igitur habitus sunt Centum et Viginti, qui continent itidem defensiones, atque adeo ipsorum effigies et formae eleganter sunt depicta, ut nihil addi possit, quod magis faceret ad ipsorum exornationem.
Sica vel Acinaces, quo multum spartani usi sunt, magnosque honores inde consequuti, quadraginta quattuor habitus continet elegantissime descriptos et imaginibus exornatos.
Hastula deinde sequitur originem suam a Romanis et Persis ducens 18. Habet habitus praestantissimos.
Lancea, cuius nostra memoria maximus usus est, sed olim admodum infrequens, continet habitus duodecim, una cum viginti quattuor formas.
Bipennis antiquissimis usus, quod Amazonum inventum dicitur, continet 20. Optimos habitus, itidem ut in aliis factum, imaginibus depictos.