You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 006r.jpg
Asiam debellavit exercitu ex Germanis collecto, idque tanta severitate et animi gravitate, ut res ipsa nomini proprio responderet, itaque nomen Kempfer, idest proeliator, vel concertator, et verbum Kempfen id est certare, appellationem a Rege Gampar, quae vox Saxonica est, quae proxime ad nostram accedit linguam, sortita sunt. Merito igitur affirmare audemus, vocem Kempfen, qua nos Germani utimur, vocem inquam Severam ipsa quidem pronunctiatione a Rege nobilissimo ortam. Qui autem pedestrium dimicationum primus omnium fuerit peritus iisque sit usus, addit Aventinus, Herculem Osiridis Regis Aegyptiorum filium ex Iside, in Germaniam dimicationum industriam attulisse dimicationes extitisse illas artificiosas, atque a Lycaone Principe Arcadiae exercitus. Ne autem lector incertus relinquatir atque hac in re ambiguus, intelligat Lycaonem multo post Regem Gampar et Herculem vixisse.
Anno mundi Millesimo Quadringentesimo Octuagesimo quarto, ante natum salvatorem Hercules cum Antheo congressus est eumque lucta singulari superavit.
Eusebius affirmat pariter attestante in Chronicis Abbate Urspringensi, qui Athletes Rex Corinthiorum Primus, ante Christum natum anno MLXXXVIII, tanta industria animi et virium robore usus sit, ut Athletica et dimicationibus regnum sibi vinducavit, atque idem annos triginta quinque felicissime gubernavit.